+ + + T R A D I T I O + + +
Would you like to react to this message? Create an account in a few clicks or log in to continue.

+ + + T R A D I T I O + + +

Katolické fórum pro katolíky, ochránce nenarozeného života a všechny, pro které je Salus animarum opravdu suprema lex.
 
PříjemPříjem  PortálPortál  Latest imagesLatest images  RegistraceRegistrace  Přihlášení  

 

 Quicumque

Goto down 
AutorZpráva
Fr. Albert T.O.P.
Gründer
Gründer
Fr. Albert T.O.P.


Male Počet příspěvků : 10044
Na +T+ od : 29. 11. 06

Quicumque Empty
PříspěvekPředmět: Quicumque   Quicumque Icon_minitime02.05.08 13:03

Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat
Catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque
servaverit, absque dubio in aeternam peribit.

Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate,
et Trinitatem in unitate veneremur. Neque confundentes personas,
neque substantiam seperantes. Alia est enim persona Patris alia
Filii, alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Fili, et Spiritus
Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas.
Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus
Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.
Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.
Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Sicut non tres
increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.
Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens
Spiritus Sanctus.Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. Et tamen non
tres dii, sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.
Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum
confiteri christiana veritate compelimur: ita tres Deos aut Dominos
dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus:
nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus,
nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio:
non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo
Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus
Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut
minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate,
et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita
de Trinitate sentiat. Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut
incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster
Jesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.

Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est
ex substantia matris in saeculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo:
ex anima rationali et humana carne subsistens. Aequalis Patri secundum
divinitatem: minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et
homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione
divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo
unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad
inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis:
inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Ad cuius adventum omnes
homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de
factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam:
qui vero mala, in ignem aeternum.

Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque
crediderit, salvus esse non poterit. Amen.
Návrat nahoru Goto down
https://crux.forumczech.com
 
Quicumque
Návrat nahoru 
Strana 1 z 1

Povolení tohoto fóra:Nemůžete odpovídat na témata v tomto fóru
+ + + T R A D I T I O + + +  :: Apologie víry a Církve-
Přejdi na: